vnde
In Scania vero insula, Unde nobis sermo est.Alibi :
Juxta Mæotidem paludem commanentes præfati, Unde loquimur.Galli dicimus,
Turonis aliud Concilium tenuit, et ea Unde apud Clarummontem tractaverat, confirmavit.Idem lib. 10. pag. 797 :
In hoc negotio Unde contractamus, etc.Usum etiam Pollionem hac loquendi formula observavit Salmasius pag. 338.
Cum olim Jakeminus de Recto mercator de Janua, nobis dedisset intelligi, qualiter ipse cum quadam magna nave, quæ vulgariter Dromunda nuncupatur, Unde idem Jakeminus patronus et dominus erat.Charta Ricardi II. Reg. Angl. ann. 1393. apud eumd. tom. 7. pag. 744 :
Concessimus..... quod tres grossas naves guerrinas ; ...... videlicet navem Unde Johannes Wysebech est magister, navem Unde Jacobus Frobbyng est magister, et navem Unde Adam Outelowe est magister, etc.
Quoniam...... nulla major est in mundo hoc merces, quam in locis egentibus construere fontes et hospitales, et maxime in Alpibus, Unde domestici Dei debent transire, etc.