byzantius
Byzantium, unde monetæ nomen. Joan. de Garlandia in Synonymis :
Dragma Bisantius est, vel Aureus, atque Talentum.
Et nostram iram habebit, et mille Byzanteos palatio nostro componet.Baldricus Dolensis lib. 1. Hist. Hieros. :
Direxerunt itaque legationem Constantinopolim, quæ vocabulo antiquiori Bysantium dicta fuit, unde et adhuc monetæ civitatis illius denarios, Byzanteos vocamus.Willelm. Malmesbur. lib. 4. de Gestis Regum Angl. :
Constantinopolis primum Byzantium dicta : formam antiqui vocabuli præferunt Imperatorii nummi, Byzantini vocati.Guntherus in Hist. Constantinopol. cap. 15. de Constantinopoli :
Græco nomine Byzantion vocabatur : unde et apud modernos nummi aurei, qui in illa formari consueverant, a nomine ipsius urbis Byzantii appellantur.Perperam igitur Miræus, qui a
Vesuntione Sequanorum metropoli, vulgo
Ut unus aureus, quem Byzantium dicimus, singulis annis... persolvatur.Charta Henrici Imp. ann. 1107. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 310 :
Unus aureus, quem Byzantium dicimus.Philippus
Mouskesin Philippo Aug. :
Fu sa raençons aramie, Et de Besans et d'Estrelins, Et de Mansois et d'Angevins.
Visanti aurei, in Capitulari Radelchisi Princip. Beneventani cap. 20. et 27. et apud alios passim.
Auri optimi Bezantii, in Charta ann. 915. apud Ughellum tom. 1. pag. 853. 960.
Quorum vasorum rex unum denariorum Replet Bysantes quos dicunt aurificantes.
Dedit ad mensam Canonicorum ecclesiam de Noirot et medietatem molendini de Faanai, et quatuor Bisantios, pro quibus debet bursa centum solidos.Instrum. ann. 1222. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. 1170 :
Præterea volo et mando quod filius meus faciat ipsum militem, et det ei arnesium, et semper teneat eum, et dicti sexaginta Bisantii, quos lego, et quadraginta quos ei debeo, non computentur ei in militia.
Reddendo inde nobis duos Bisantios vel quatuordecim solidos annuatim.Modici valoris interdum fuisse ex eo colligi potest.
Robertus de Pommesson canonicus Meldensis, qui dedit ecclesiæ beati Stephani sexaginta Bisantos ad emendos redditus.
Cum eadem matrona prædictæ ecclesiæ multa beneficia contulisset in vita sua, in exitu etiam suo quaterviginti Bixantios, et decem et octo marchas argenti ibidem in eleemosyna dedit.
Inde habuit Bizantium unum.Doubletus in Antiquit. San-dionys. pag. 726 :
Quatuor modo aureos tibi offero Bizantios. Bizantium auri boni et ponderis 3. denar.in Charta Adriani PP. ex Chartul. Compend. Occurrit præterea apud
MadoxFormul. Angl. pag. 190. et alibi non semel. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 515 :
Pœnam interposuit Bizanteorum aureorum mille si amplius quæstionem rememoraret.
Quibus etiam volumus, in Nicosiensi Ecclesia 40. et in aliis 25. Byzantios albos.... exhiberi.In Charta ann. 1399. in insula Cypro descripta, observo datos Conventui et Monasterio FF. Prædicatorum Nicosiæ, ubi humatus erat Hugo Princeps Galileæ,
Byzancios albos de Cypro mille, pro anniversarii dicti Principis fundatione. Occurrunt etiam in Bulla Gregorii IX. apud Ughellum tom. 7. pag. 60. in Constitut. Joannis Archiepisc. Nicosiensis ann. 1321. cap. 8. etc.
Qua Nunoni Sancii vendit aliquot alquerias pro mille quingentos Bisancios bonæ Platæ veteris Mirialmomemni quos omnes habuit et recepit.Vide Plata.
In æternum memoriale et testimonium reformatæ pacis dedit : pro remissione autem decimæ suæ duos Bizantios Melechinos annuatim eidem ecclesiæ S. Laurentii in perpetuum solvit.
Bizantii, iidem sunt atque
Saracenici. Vide præterea Molachinus.
Septuaginta Bisancios Romaniticos, unam marcam argenti et dimidiam, etc.
Saracenati, nude apud Jacobum de Vitriaco lib. 3. pag. 1126.
Saraceni, pag. 1125. Vide Dissertat. 20. ad Joinvillam,
le Blancpag. 157. et seq. edit. 1692. ubi conjicit, bysantii nomen non fuisse cujusdam monetæ peculiaris proprium, sed potius omnium nummorum aureorum commune, ac proinde nullum illius fuisse valorem
Besant.
Saracenati. Charta ann. 1166. ex Tabul. Massil :
R. Dei gratia sanctissimæ Nativitatis D. N. J. C. quæ est in Bethlemdevotus episcopus, cum assensu et voluntate totius capituli recepimus de mutuo a communi Massiliæ mille ccxj. Bisantios Sarraconallos, etc.