Sindones
Sindŏnes, v. Sinda.
Oblationes autem a Pontifice suscipit Subdiaconus, et ponit in Sindonem, quæ eum sequitur.Alibi :
Acolyti autem, qui inde fuerint, observant, ut portent Chrisma ante Pontificem, et Evangelia, Sindones et sacculos, etc.Rursum :
Oblationes vero Principum Subdiaconus Regionarius a Pontifice suscipit, ac sequenti Diacono porrigit, et ipse in Sindonem, quam tenent duo Acolyti, ponit.
Oratio super Sindonem. Vide Acta SS. tom. 3. Julii pag. 282.
Unam cappam de diaspero aurisamito, vel Tartarisco aureo de Sindone foderatam, etc.
Quæ vestes, ut decet, sutæ ac pannis variis sint folratæ, exceptis vestibus Pentecostes quæ de Sindone sint folrandæ.
Capis nigris cum capuciis de Sindone vel taffata utentur.Parte 1.
Capa Roberti Burnel de Syndono. Hisp. coloris Indici indentata.Arestum 9. Maii 1320 :
Item unam capellam de Sindone nigro, videlicet casulam, tunicam, etc.
Item, pro Syndone pro raubis Pentecostes erit una petia Syndonis necessaria.Adde Chronicon Estense apud Murator. tom. 15. col. 517.
Sydoine, pro
Suaire, in Pœnit. Adami MS. cap. 20 :
Aportez-moy trois Sydoines de soye et envelopez d'iceulz le corps de Adam.