About
Menu

abardilla

ABARDILLA
. Hominium Geraldi de Moissaco Raymundo Comiti Tolosano præstitum ann. 1244. in Regesto Tolos. pag. 14 : Praxeriam illam et marguillum, quam et quod habemus in flumine Tarni, cum rappis, Abardillis, piscariis, et omnibus aliis juribus et pertinentiis suis, etc.
Ad hanc vocem accedunt plurimum Barda et Bardales quæ Hispanis sunt, modo hirtæ sepes, modo alia quævis structilia sepimenta, ut e palis, etc. Portugallice est Abarga sive Varga, Italice Varca, quæ omnia a vocibus infimæ latinitatis Virgatura, Varcatura, Valcatorio venire censet Sa Rosa de Viterbo. vol. 1. pag. 25.

Saved

Recent