accabussare
Bailler la Cale, Immergere, in mare demittere : pœna in meretrices et lenones vulgo decreta etiamnum apud Burdegalenses, qua scilicet in cavea ferrea inclusi in mare demittuntur, et subtus navim denuo submerguntur. Statuta MSS. Massiliensis urbis lib. 5. contra eos qui ludendo dejerant :
Et si illos. Ubi12 denarios dare et solvere non poterit, Accabussetur, penitus indutus cum vestibus quas tunc detulerit, in portu Massiliæ, vel in vallato quod est in Portali Callatæ, usque ad Portale S. Martini, tot vicibus quot juraverit
Accabussarevidetur idem esse quod
immergere; est enim Occitanis,
Cabussa, faire la culbute, prono capite prolabi. Vide Consuetud. Solensem tit. 16. art. 6. et quæ de hac pœnæ specie observat Cleiracus ad Leges maris Oleronenses art. 31.
Achavel
Acca, aqua, et
Busse, pœna, pœnitentia, deducit Schilterus in Glossar. Teut. pag. 5. col. 2. Est ergo Pœna aquæ aliquem punire.