About
Menu

achta

ACHTA
,
Ahta
, idem quod Defensa ager, pratum, etc. ubi quidpiam agere, quod iis noceat, non licet ; terra, quæ sub banno est, a Teuton. Aht et Germ. Acht, bannum. Charta ann. 1231. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 710. col. 2 : Ecclesia similiter de Achtis suis et de dote ecclesiæ in Gransdorff non dabit monasterio decimam. Gloss. Cæsarii Heisterbac. in Reg. Prum. ibid. pag. 664. col. 2 : Sex perticas claudere circa messem ; et tres circa broil, est quemlibet mansum ix. virgas, id est, novem mensuras circa Ahtas nostras ac prata septem facere. Vide infra Acta 2.
ACHTA
, Hostilis consectatio publicumque odium omnium, per sententiam decretum et sancitum ; Germ. Acht. Gassarus in Annal. August. ap. Mencken tom. 1. pag. 1573 : Proscriptiones eas, quas a persequendo Achtas vulgariter vocamus, etc. Adel. Ahtjan enim apud vet. Germ. est Persequi. Vide Grimmii Antiquit. Juris Germ. pag. 732. n° 4 ; Graffii thesaur. ling. vet. Germ. vol. 1. col. 108.

Saved

Recent