About

Menu

acri

ACRI
et
Agri
, sæpe occurrunt ; forte a nominativis singularibus Acer et Ager ; non Acrus aut Agrus, inquit Spelmannus. Equidem Agrum aliquando pro certa terræ portione sumptum fuisse testatur Isidorus Orig. lib. 15. cap. 15 : Actum provinciæ Betici rustici Agrum vocant. Et mox infra : Ager habet passus 125, vel pedes 625 ; cujus mensura octies computata, milliare facit, quod constat quinque millibus pedum. Antiquit. Fuldens. Lib. 2. Tradit. 209 : In villa Surinvurt de terra culta atque arabili, Agros 54. Ibidem tradit. 214 : In villa quæ dicitur Aschaha, 80 Agros propriæ hæreditatis. Et in fine lib. 3. cap. ult. : Ad Rohingeshuson area 1. Agri 60. Lib. Ramesiens. MS. sect. 297 : In Houctonensi campo unum Agrum juxta viam. Ibidem paulo supra : Ipse Abbas dedit 10. Acros de dominio ipsius villæ, plenius vero 26. Acros. Et mox : Aliman, uxor ipsius Sewini dedit 2. Acros. Vide Acra 1.

Saved

Recent