About
Menu

adcratator

ADCRATATOR
, Sarcinator, Gall. Tailleur, si bene conjicio ; in enumeratione enim, qualem exhibet exemplum seq. sarcinatores seu sartores non solent omitti. Sed forte mendose legitur Adcratator. Chron. Senon. tom. 3. Spicil. Acher. pag. 396 : Litteras super hoc conscripserunt continentes, quod Ecclesia Senoniensis duos carpentarios haberet, unum coquum, Adcratatorem unum, lavandarium unum, sutorem unum, piscatores duos : cæteri vero omnes in valle Senoniensi ei pro voluntate sua servirent.
Quis sit Adcratator non facile est divinare. Cratare dixerunt, pro scalpere : an idcirco sculptor hic est intelligendus ? An Assarius, Gall. Rotisseur, a Crates vel Craticula ? Ex enumeratione enim ministeriorum quæ eo loci exhibentur, nihil certo concludi posse existimo.

Saved

Recent