adluo
adluo, to flow near to, wash against, bathe
-
…deducta a Graiis in Asiam, Thracam, Italiam, Siciliam, Africam praeter unam Magnesiam, quam unda non adluat Ita barbarorum agris quasi adtexta quaedam videtur ora esse Graeciae ; nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritumi…
M. Tullius Cicero, De Republica
-
…animam de caelo non queant ; ita moriuntur ut eorum ossa terram non tangant ; ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur ; ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant, et quae sequuntur ; sunt enim omnia sic…
M. Tullius Cicero, Orator
-
…quae tam procul a Graecorum omnium regionibus, disciplinis linguaque divisa cum in ultimis terris cincta Gallorum gentibus barbariae fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari. hisce utitur laudatoribus Flaccus ,…
Cicero, pro Flacco
-
…animam de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant. tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne…
Cicero, pro S. Roscio Amerino
-
…venisse piratas ; non enim portu illud oppidum clauditur, sed urbe portus ipse cingitur et continetur, ut non adluantur mari moenia extrema, sed ipse influat in urbis sinum portus. hic te praetore Heracleo pirata cum quattuor myoparonibus…
Cicero, in Verrem
-
…carysto. romani omnia haec maria duobus nominibus appellant, macedonicum quacumque macedoniam aut thraciam attingit, graeciense qua graeciam adluit. nam graeci et ionium dividunt in siculum ac creticum ab insulis, item icarium, quod est inter samum…
Pliny the Elder, Natural History
-
…praeter haec sunt coscinus, harpasa, adposita fluvio harpaso, quo et tra l licon, cum fuit, adluebatur. lydia autem perfusa flexuosis maeandri amnis recursibus super ioniam procedit, phrygiae ab exortu solis vicina, ad septentrionem…
Pliny the Elder, Natural History
-
…rigent, illic intolerandus aestus existat. Nec, cur verterit se natura, causa. Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris. Ab Erythro rege inditum est nomen propter quod ignari rubere aquas credunt…
Curtius Rufus, Quintus, Historiae Alexandri Magni
-
…nunc omnibus quae sunt asiae interiora dictis ripaeos montes transcendat animus extraque litore oceani incedat. tribus hic partibus caeli adluens asiam scythicus a septentrione, ab oriente eous, a meridie indicus vocatur varieque per sinus et a c cola…
Pliny the Elder, Natural History
-
…ipsum oppidum phrygiae est. conveniunt eo xxv civitates, celeberrima urbe laodicea. imposita est lyco flumini, latera adluentibus asopo et capro, appellata primo diospolis, dein rhoas. reliqui in eo conventu, quos nominare non pigeat…
Pliny the Elder, Natural History