agota
Agora. Græcis
Idem autem Episcopus Marsiliæ ibi venit cum quibus potuit peregrinis, et posuit tentoria sua in parte ubi fuerat Agota Judæorum et Mesquida Sarracenorum, ut per hoc innueret et aperte significaret, quod castrum Saphet ædificabatur ad debellandas infidelitates infidelium et ad roborandam et defendendam fidem Domini nostri Jesu Christi.