aguna
In pileis suffurraturas non habeant, nisi forte de nigro centato, vel panno, aut nigra pelle Aguna.Ita legit Spelman, in hac voce, sed ad vocem
Gunapost Meursium legit
aut Gunapro
Aguna ; Gunaautem Spelmannus exponit
cuniculuma Germanico
cunna, qua voce significant Germani certum indumenti genus a cuniculo sic appellatum, ut
ægis,
Agunalegeretur
Agnina? Planus et facilis esset intellectus. Si tamen
gunavel
agunaretinendum est, dicam hac voce non indumentum aut amictum integrum loco citato intelligendum esse, sed dumtaxat assutum pileis pannum vel pellem, ut satis patet ex ipso textu, præsertim ex voce
suffuraturas: quod assumentum posset confici ex
Agunavel
gunaid est, pelle Saxonica, uti conjicio ex hoc Luithprandi loco, quem refert ipse Spelmannus :
Nec ipsa capiet eum in qua natus est pauper et gunata, i. pellicea Saxonia.
Cunen, pellibus marturinis, vide Lappenberg. in notis ad Docum. Histor. Hanseat. pag. 26. 36. 41 et 99.