alegium
Cætera vero, id est mortuam manum, licentiam matrimoniorum, et Alegia inter nos æqualiter dividentur.Idem forte cum
Allevio, de quo in Charta Simonis Episcopi Meldensis, et Mariæ Comitissæ Trecensis ann. 1184. in Tabulariis S. Dionysii et S. Genovefæ :
Ut fierent ante stabilitionem communiæ capitagia, forismaritagia, et Allevia interfectorum, sanguinem et mortuam manum Abbati D. Dionysii et sanctæ Mariæ Genovefæ, sicut dominis suis ex integro reddant.Vide Leigium
Nul ne doit rien de l'Alegement de sa nef, ne par grant eau, ne par petit.Est enim quod
levamentumquibusdam Scriptoribus dicitur, minus scilicet navigium, in quod
alleviandænavis gratia merces demittuntur.
Alleges, vel
Soulegesnuncupamus ejusmodi navigia. Vide Levamentum.
Alégier, eadem significatione usurpatum legimus, in Lit. ann. 1364. tom. 4. Ordinat. reg. Pranc. pag. 428. art. 8 :
Soient tenus de donner brainnes, vaisseaulx et bateaulx pour Alégier les nefs et navires dudit royaume de Castelle.