About
Menu

aliphasis

ALIPHASIS
. Charta Rudesindi Episc. Dumiensis æræ 930. apud Yepez in Chron. Ordin. S. Benedicti tom. 5 : Plumatios digniores paleos 10. alios subminores 8. Aliphases vulturinos 5. almocallas morgomes 6. fatoles paleos 2. Ubi paleus, est ex pallio, sericus : almocala pro almucella. Vide in Almucia. Sic passim voces depravantur in veteribus tabulis. Sa Rosa de Viterbo Elucidarii tomo 1. pag. 93. scribit Alifafe, Aliphase et Alifase esse Cervical, pulvinar quod capiti decumbentis supponitur. Donat. æræ 1092, Eccles. Conimbr. facta : Et uno lenzo tiraz, et una almozala serica et Alifaf.

Saved

Recent