About

Menu

allatura

ALLATURA
, Apportatio. Vita SS. Gervasii et Protasii tom. 3. Junii pag. 839. E : Cives autem oppidi Brisach cum Salomone dicere possunt : Et venerunt nobis omnia bona pariter cum illa, videlicet venerabilium reliquiarum, Allatura : quia quamdiu apud eos fuerunt, multis periculis liberati sunt.
ALLATURA
, Mendum pro Mallatura, Publicus conventus in quo majores causæ disceptabantur. Charta Ottonis II. Imper. pro Monasterio Farfensi apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 479 : Concedimus ut nullus homo audeat respondere in Allaturam advocato ejus, et si aliquo tempore aliqua contentio contra idem Monasterium exorta fuerit, etc. Vide Mallus.

Saved

Recent