aloxinium
Pro anniversario suo dimisit Clericis superpellicium portantibus in Ecclesia, potationem vini per sex dies Paschæ faciendam, et in prima die Aloxinium, etc.Jam vero de vocis origine nihil ipsa hac significatione certius indagari potuimus. Alienum non videtur si ab
vinum Alosanthiumquod Diosc. 5. 41. est vinum flore salis conditum, id est ambari odore suffitum. Alosanthus enim Matthiolo in eundem Dioscor 5. 83. est flos salis qui et
Ambraa nonnullis appellatur. Ergo ex voce
Alosanthiumfacile fieri potuit
Aloxinium.
Aloxa, eadem notione, quam ab Arabibus accepisse videntur. Vide Diction. Academ. Hispan. v.
Aloxa.