About Report a problem

Menu

alraunae

ALRAUNAE
,
Alrunæ
,
Alrunnæ
,
Alirumnæ
et
Aliorumæ
. Ita vocavere Gothi, veteresque Germani Magas suas, quæ apud eos eadem feruntur obiisse munia, quæ Druidæ apud Gallos, atque haud absimiles fuisse secutas leges. De his Janus Frey in lib. cui titulus Admiranda Galliarum 8°. Paris. 1628. pag. 32 : Scimus ex Historiæ August. scriptoribus, aliisque, fuisse Druidas fæminas eandem, quam ipsi viri Druidæ professi sunt, professas locis in subterraneis sive hypogeis et concameratis, doctrinam et philosophiam. Simile quid Germani de suis Alraunis habent. Apud Murator. tom. 1. pag. 370. vocantur Alrunnæ. Vide Alyrumnæ.
De Alraunis ex professo egerunt Elias schedius de Diis Germanor. et J. Georg. Keyslerus cum in notis ad Sched. tum in Antiquit. Septentr. Vide etiam Commentat. Historico-antiq. D. Roth de Imagunculis Germano-magicis, quas Alrunas vocant. Sed et Alrunæ nomen inditum fuisse mandragoræ radicibus, quod præstantis usus in arte magica superstitiosis esse viderentur, docet Joh. Loccenius in Antiquit. Sueo-Gothicar. cap. 14. pag. 71. Vide Grimmii Mythol. pag. 227. et 583.

Saved

Recent