About Report a problem

Menu

amphimallus

AMPHIMALLUS
, ex Græc. ἀμφίμαλλος, utrinque villosus. Proprie autem tunica hispida, villosa. Gloss. Lat. MS. Reg. Cod. 1013 : Camasus, Amphimallus. Gregorius Magn. lib. 10. Epist. 52 : Pro eo quod hiemalem vestem non habeat, et quia aliquid sibi a nobis petiit debere transmitti, fraternitati tuæ ad hoc per latorem præsentium transmisimus Amphimalum, tunicam, vel pectoralem, etc. Vide veterem Interpretem Juvenal. ad Satyr. 3. et S. Hieronymum Epist. 28. extrema, præter Grammaticos Græcos. Plin. 8. 48. de hujusce vestitus origine ait : Patris mei memoria cœpere Amphimalla nostra. Vide Ferrar. de Re vest. 1. 18. et 2. 24.

Saved

Recent