anelacius
Genus cultelli, quod vulgariter Anelacius dicitur.Pag. 277 :
Lorica erat indutus, gestans Anelacium ad lumbare.Pag. 551 :
Gestabant autem gladios, bipennes, gæsa, sicas, et Anelacios.Pag. 582 :
Et subito extrahens sicam, quam bajulavit, scil. Anelacium, ipsum continuo evisceravit.Et pag. 613 :
Et insuper a singulis, punctus cultellis, qui dicuntur Anelatii.Vox Chaucero familiaris. Watsius ait esse sicam Hibernicam, quam
Skeinvocant, qui cum ista ædificant, pugnant, et cibos secant.
Lazolim Latus significabat ; hinc Anelacius Schiltero est Telum adlaterale,
Seitengewehr.