About
Menu

anevelle

ANEVELLE
, Saxonibus, Jus exspectativæ, seu paterno muneri succedendi, Gallice Survivance. Diploma Wilhelmi Imp. Principibus Brandeburgicis exspectativam succedendi in Saxoniæ Ducatum largientis, apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 247 : Nos itaque memorati Ducis grato et benigno concurrente aspectu, omnia bona sua... cum omni jure quod Anevelle dicitur .... confirmamus. Et pag. 248 : Supplicante siquidem nostro culmini dilecto Principe nostro Alberto Duce Saxoniæ, ut in omnibus bonis suis pheodalibus, quæ idem Dux a nobis et Imperio tenet, illud jus quod vulgariter dicitur Anevelle, illustribus viris-Johanni et Ottoni Marchionibus Brandenburgensibus concedere dignaremur, etc. Vide Haltausii Glossar. Germanicum in vocibus Anfall et Angefælle.

Saved

Recent