About Report a problem

Menu

antidoralis

ANTIDORALIS
, Gratiæ et beneficii vicem rependendi debitio : Est enim ἀντίδωρον Donum dono relatum, quod, ut patet, ex ἀντὶ et δῶρον coalescit. Instrumentum solemne cessionis Regni Cypri Carolo Sabaudiæ duci per Carlottam Hierusalem, Cypri, etc. Reginam anno 1485. die 25. Febr. apud Guichenon. in Chronographia Episcoporum Bellicensium pag. 79 : Ipsa siquidem Carlotta Regina.... attendens humanitates, curialitates, benemerita et subventiones habitas et receptas a præfato Illustrissimo D. Carolo Sabaudio, etc. Duce ejus nepote carissimo, ex quibus non immerito orta est Obligatio Antidoralis... maxime ob dicta bene merita... donat, cedit... Regnum Cypri, etc.

Saved

Recent