About
Menu

aquitare

AQUITARE
, Rationem accepti et expensi reddere, Gall. Rendre ses comptes. Statuta Ordinis Cisterc. ann. 1189. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1265 : Qui habuit in quibuslibet mobilibus penes se repositum unde se testimonio officialium suorum et cognitione patris Abbatis vel Visitatoris Aquitare valeat, et sumtus sibi per annum nec ceteros providere, reus sub pœna de non ædificando nullatenus teneatur.
AQUITARE
, Quietum reddere, immunem facere. Interdum Solvere, dimittere. Charta Willelmi Ducis Aquitan. pro Angeriaco inter Instrum. tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 470 : Aquitavi enim ibidem burgum S. Johannis de Esnenda de exercitu et talliata, atque omni mala consuetudine. Charta ann. 1194. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 658 : Prædictis fratribus penitus Aquitavit et donavit. Chartul. S. Crucis Kemperl. : Aquitaverunt in perpetuum : hanc Aquitationem, etc. Chartul. S. Vincentii Cenom. fol. 127 : Illi siquidem plegii post decessum prædicti villani, dixerunt Maheut uxori suæ, quod eos erga Judæos Aquitaret. Vide Quietus.

Saved

Recent