About Report a problem

Menu

archetus

ARCHETUS
. Chron. Parmense ad ann. 1291. apud Murat. tom. 9. col. 822 : Elevata est turris sanctæ Mariæ majoris Ecclesiæ a cingulis lapidum sine Archetis, in sursum per multa brachia. Est cæmentariis nostris instrumentum quoddam, serra nimirum aurichalci grandioribus lapidibus cædendis apta, quod Archet dicunt ; hic tamen per Archetum tractoriam gruem, Gall. Grue, intelligendam puto, qua scilicet lapides in altum tolluntur.
ARCHETUS
, uncus aperiendis seris aptus, vulgo Rossignol, sic dictus, quod curvus est. Lit. remiss. ann. 1414. in Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 183 : Petrus de rivo sex Archetos ferreos in cuspide ab utraque parte artificialiter turnatos, cum quibus dicti latrones seras portarum et coufredorum apperiebant, posuerat. Archet, pro Theca, Gall. Etui, ab Arche, arca, capsa, diminut. occurrit in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. ch. 458 : Ledit Jehan des Ouches, qui portoit un dart à faucher, appareillé et émoulu de nouvel et enveloppé dedens un Archet de bois.

Saved

Recent