archiminister
exceptis quibusdam regis Henrici ‥ amicis, quos ‥ in tantum ‥ sibi ‥ astrinxit ut eos ‥ omnium palatinorum ~tros efficeret
Boso Dux, Richildis Augustæ frater, sub Carolo Calvo in Synodo Ticinensi ann. 876. et in Tabulario S. Benigni apud Perardum pag. 154. et
SuppoPiceni Comes sub Ludovico juniore, apud Guillelmum Bibliothec. in Hadriano II. pag. 229. 230. 232. Idem autem sonat quod
Major domus, qui cæteris domus Regiæ
Ministris, seu Officialibus præerat, et
Magister officiorumapud Romanos Impp. dicebatur. Vide Minister.
Ministri Imperatoris et Imperii, quam Matfrido Proceri Palatii et Comiti Aurelianensi sub Ludovico Pio adscribit Agobardus Lugdun. ad quem scribens, hæc subdit pag. 207 :
Elegit vos ante mundi constitutionem futurum nostris periculosis temporibus Ministrum Imperatoris et Imperii, et præ cæteris honorificavit, et ditavit, etc... constituitque vos in latere summam regentis, quatenus et in dispositione æquitatis illi essetis suffragator, et in remuneratione beatitudinis particeps.