archipresbyteri
Archipresbyter se esse sub Archidiacono, ejusque præceptis, sicut Episcopi sui, obedire sciat, et quod specialiter ad ejus ministerium pertinet, super omnes Presbyteros in ordine positos curam gerere, et assidue in Ecclesia stare ; et quando Episcopi sui absentia contigerit, ipse vice ejus Missarum solennia celebret, et Collectas dicat, vel cui ipse injunxerit.Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. ult. :
Sunt etiam Archipresbyteri in Episcopis,Breviloquus :(f. Episcopiis) Canonicorum curam gerentes.
Archipresbyter, Princeps Presbyterorum, vel qui supra Clericos in aliqua Ecclesia habet aliquam jurisdictionem Ecclesiasticam secundum consuetudinem loci.De Archipresbyteris
Novissime in Proterium universorum sententia declinavit, utique cui et Dioscorus commendavit Ecclesiam, qui et eum Archipresbyterum fecerat.Ut et Concilium Carthaginense IV. ann. 398. can. 17 :
Ut Episcopus gubernationem viduarum, et pupillorum ac peregrinorum non per se ipsum, sed per Archipresbyterum, aut per Archidiaconum agat.Concilium Emeritense ann. 666. can. 10 :
Communi deliberatione sancimus, ut omnes nos Episcopi, infra nostram provinciam constituti, in cathedralibus nostris Ecclesiis, singuli nostrum Archipresbyterum, Archidiaconum, et Primisclerum habere debeamus.Observat Ughellus in Ecclesia Veronensi etiamnum Archipresbyteralem dignitatem primam esse a Pontificali, ut in Perusina, Innocentius III. PP. lib. 1. Epist. pag. 30. Edit. Venetæ. Sixtus V. ann. 1586. apud eumdem Ughellum in Episcopis Tusculanis :
Archipresbyteratum, qui dignitas major post Pontificalem.Vide Gregor. Turon. lib. 1. de Miracul. cap. 78. et Joan. de Deo in Pœnitentiario lib. 5. cap. 11.
Invidi monachis nunc temporis episcopi... ministros odii et invidiæ injustæque potentiæ holophernicos asciscunt sibi Archipresbyteros, qui animas hominum Carissime appretiata, vendant, feminas nudatas, etc.Vide ibi notata.
Archipresbyterideinde dicti, qui hodie
Decani rurales, Archidiaconis subjecti.
Archipresbyter, quod alicubi dicitur Decanus, in Concilio Claromontano ann. 1095. can. 3.
Archipresbyteri vicariiin Concilio Turonensi II. ann. 567. can. 19.
Qui Presbyterorum, qui per minores titulos habitant, vitam jugi circumspectione custodiunt, etc. in Capitulis post Synodum Ravennatem ann. 904. apud Baron. n. 26. De his agunt idem Concilium Turonense II. ann. 567. can. 7. Autissiodor. ann. 578. can. 20. 43. 44. Synod. Remensis ann. 630. can. 19. Ticinensis ann. 850. can. 13. 853. can. 5. 6. Capitula Caroli Calvi tit. 5. cap. 3. Gregorius IX. lib. 1. tit. 34. Joan. de Deo loco laudato, etc. De Archipresbyteris etiam multa congessit Morinus de Sacris Ordinib. part. 3. Exercit. 15. cap. 2.
Ses peres estoit Arceprestre, De cele loy estoit lors mestre.
Summus Capellanus Regis Pipiniindigitatur.
Ac in eadem Ecclesia Antverpiensi unum Archipresbyteratum Civitatensem pro uno Archipresbytero Civitatensi, qui curam Rectorum parochialium Ecclesiarum, Sacramentorum et verbi Dei per civitatem(habeat.)