About

Menu

atingere

ATINGERE
,
Attingere
, in præterito Atinxi, pro attigi, Assequi, Gall. Atteindre. Vide infra Attendere 4. Lit. remiss. ann. 1356. in Reg. 85. Chartoph. reg. ch. 58 : Quia equus dicti presbyteri velocius currebat, quam equus sive jumentum Petri Ortige, cito Attinxit eumdem dictus presbyter. Aliæ ann. 1396. in Reg. 149. ch. 294 : Dictus invadens eum insecutus fuit, sic quod eum Atinxit, et de dicto gladio magno ictu in capite percussit. Aliæ ann. 1459. in Reg. 188. ch. 190 : Quem fugientem dictus Raimundus Atinxit. Faire Atainte d'une cause, Litem obtinere, nostri olim dixerunt. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 151. ch. 330 : Comme Pierre Berrier eust eu certain procès à l'encontre de Richart Hudebourt ;.... et tant y eust esté procédé, que ledit Berrier eust fait gaagne et Atainte de laditte cause en l'encontre dudit Richart.
ATINGERE
, Convincere, Gall. Convaincre. Charta ann. 1313. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 14. col. 1 : Item quod magistri, qui faciant monetas prælatorum et baronum, teneantur jurare ad sancta Dei Evangelia, quod ipsi non fundi facient aliquas de monetis supradictis : et si facerent contrarium, et super hoc Atingerentur, ipsi essent in voluntate et misericordia regis de corpore et avero. Occurrit rursum ibid. pag. 19. col. 1. Ateinz, convictus, in Ch. commun. de Roia ex Reg. 34. bis Chartoph. reg. fol. 22. r°. col. 2 : Si burgensis fuerit Ateinz de catallo vel forifacto, quod nos super eum disratiocinaverimus, nec uxor ejus, nec vestes quibus induetur super hoc capi poterunt. Actaindre le meffait, Crimen probare, asserere, in Lit. Caroli VI. ann. 1382. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 744. art. 9 : Il sera sceu par le serement d'iceulx gardes, et d'aucuns des maistres dudit mestier, ou autres en ce recongnoissans, pour Actaindre le meffait. Vide Attaintus.

Saved

Recent