About

Menu

aubena

AUBENA
, Extraneus, advena, Gall. Aubain. Edictum Philippi IV. Franc. Regis apud. D. De Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 338. et 339 : Quod nos simus in bona saisina percipiendi et habendi bona talium bastardorum et Aubenarum decedentium in terris prædictis. Ibidem non semel occurrit. Vide Albani.
AUBENA
, Quidquid ex Caduco alicui obvenit, maxime ex alienigenis et extraneis, Gall. Aubaine. Charta Phil. Pulcri ann. 1312. in Reg. 48. Chartoph. reg. ch. 49 : Omnis estraeria extranea sicut de esturijono, de thesauro invento,... ad jus et superioritatem regalem spectantibus, nobis perpetuo remanebunt, alia quacumque estraeria, espava et Aubena dictæ communiæ (Pissiaci) remansuris.

Saved

Recent