banastum
Benate, Cista rotunda et oblonga, ad modum sportæ dossuariæ efficta, quæ ex palea contorta atque in orbem ducta rubis caninis dedolatis et tenuatis consuitur. Hac uti solent rustici ad pisa, fabas, frumenta aliaque id genus portanda vel reservanda. Quandoque duæ hujusmodi cistæ ad utrumque latus equi clitellarii apponuntur. Vocis origo videtur esse
Benna, Gall.
Benne, quæ cista lignea est ad eumdem usum accommodata.
Binuz, Juncus, scirpus. Vide Graff. Thes. vol. 3. col. 130.
Item de Barralibus, de Banastis non computat, quia sunt ad manum mistralis.
Banasto, Major corbis, et
Banastoun, minor. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 :
Homines de Lavardino piscabuntur ibidem, prout piscantur in aliis aquis nostris de Lavardino videlicet cum tribbis seu Banastis.Vide Basta 2.