bandositas
faida, bellum privatum. Constitutio Petri Regis Arag. post Curiam Generalem Catalaniæ celebratam in villa Cervariæ ann. 1359. MS :
Iterum Ordinamus et indicimus inter nostros Prælatos, Ecclesiasticas personas, Barones, homines de Paratico, et homines villarum honoratos, intus Cataloniam, inter quos guerra, Bandositas, aut contentio occasione hujusmodi, aut aliter existit, treugas duraturas hinc usque ad primum venturum mensem Madii, et ab ipso mense ad duos annos proxime sequentes. Sic tamen, quod transacto tempore ipsarum treugarum, quilibet præmissorum remaneat in illo esse, quo nunc existit, in tantum quod per exitum dictarum treugarum non remaneat in guerra ille, qui nunc in guerra non existit ; et qui contra fecerit, ultra pœnas in Usaticis et Constitutionibus Cataloniæ editas contra infringentes securitatem et pacem Principis, habeatur ipso facto pro ejecto et separato a pace et treuga. Et si hac occasione castra vel loca, aut alia bona sedentia in aliqua Baronia Cataloniæ existentia ad manum regiam devenirent, debeant infra annum vendi aut aliter alienari consimili personæ, cujus illa castra, loca, et bona fuissent, autalii etiam personæ infra dictam Baroniam degenti. Et prædictam Constitutionem per tempus prædictum duntaxat durare volumus, et non ultra.
Constitutions, etc. de Cathalunyavol. 3.
Superfluos, contrarisetc. lib. 2. tit. 1. cap. 1. pag. 28, ubi
Bandositat: ....
entre los quals guerra, Bandositat o contentio per occasio de homey, o en altra manera sien, etc.
Nam quia tota terra Regis per Dei gratiam est in pace et in tranquillitate, specialiter quia illæ Bandositates de Valentia cessarunt et sopitæ sunt, et nunc imminebat et crescebat quædam satis valida Bandositas etiam inter illos de genere suo in Aragonia.Guillelmi Tyrii continuata Histor. Belli sacri apud eumdem Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 733 :
Et ce avint tant de fois, que cil d'Antioche en entrerent en grand effroy, et li Turquemans en pristrent trop grand Bandor.
Bandositas, Hispan.
Vando, pro
bandum. edictum.
del Molinoin Repertorio Foror. Aragon. pag. 167.