bathinodium
Constituit præterea quatenus ex his duabus partibus et potestatibus quasi gens una et populus unus, sibi invicem familiæ hærerent, et sine exactione contraria, et Bathinodii quæstu, Florinensis homo ex Walciodorensi potestate mulierem sumens, legitime sicut sibi parem ducat : sicut versa vice similiter Valciodorensis de Florinensi potestate mulierem sumendo, faciet.Ubi vir doctissimus Daniel Papebrochius existimat
Bathinodiumdictum esse quasi
Bednood, id est,
lecti necessitas, ita ut jus illud fuerit quod prædiorum domini in ascriptitios suos
primæ noctishabent, de quo pluribus agimus in voce Marcheta.
Batin, per Bathinodium intelligit Precariam, exactionem necessariam, German.
Nothbeete, Betfrohne.