About Report a problem

Menu

bauga

BAUGA
,
Bauca
, Boga. Papias : Bauca, armilla. Idem : Armillæ proprie virorum sunt, eædem et circuli, et brachiales, rotundæ, id est, Bogæ, armispathæ. Gloss. Latino-Theotiscum, apud Lindenbrogium : Dextralia, latæ armillæ, Bougin. Capitul. 3. ann. 803. cap. 7. et Capitula Caroli Mag. lib. 4. Add. 2. § 1. al. 4. Pith. et Baluz. 5. : Ut Bauga et brunia non dentur negotiatoribus. Lib. 6. cap. 212. 223. : Ut armillæ et Bruniæ non dentur negotiatoribus. Epist. synodalis Concilii Duziacensis I : Et multis ac variis ornamentis ex auro et gemmis compositis,... inde umgas ad spatas et balteos, et calcaria atque ligaturas hosarum... fieri jussit. Ubi legendum censuerim Baugas. Boga in Ruodlieb. Fragm. 3. vers. 356. Inde dubio procul accersi debet etymon vocabulorum apud nos in re militari receptorum, Bague, Bagage, Bagues sauves ; Armes et Bagage. Rob. Gaguin in Poëm. le Passetemps d'oisiveté : Ils ont perdu Bagues et tentes, Dependus harnois et chevaus. Vide Consuetud. Hannoniensem cap. 109. art. 2. Sed an inde annulis apud nos id etiam nominis inditum, etsi mihi indubium, addubitant tamen viri docti, qui a baccis accersunt, hoc est monilibus et unionibus. Ausonius in mosella,... Concharum germina baccas. Atque inde etiam Bagatelles, appellamus non tam nugas, quam mundum muliebrem, cujusmodi sunt Baugæ, monilia, dextralia, et alia ejus generis. Goldasto Bauga, est tympanum, bauck. Olaus Wormius in Lexico Runico ait veteribus Danis Baugur et Baugs, annulum sonare. Vide Graffii Thesaur. Linguæ Francicæ vol. 3. col. 37. sqq. Grimm. ad Walthar. pag. 73.
BAUGA
, perperam pro Braga, Gall. Braye, Femoralia. Libert. Montisfalc. ann. 1373. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 54. art. 17 : Quod si aliquis uxoratus reperiatur in dicto loco aut ejus pertinenciis, cum muliere conjugata, Baugis astractis, aut nudus cum nuda, etc. Id est, femoralibus demissis. Vide Bracæ, et supra Baissiare.

Saved

Recent