About

Menu

beuvenda

BEUVENDA
, Potatio, seu vini distributio pro assistentia in choro, in Cathedralibus et Collegiatis olim usitata. Epist. Clementis IV. PP. ann. 1267. apud Marten. Anecdot. tom. 2. col. 479 : Item, quod potationes et archa Clericorum chori servitio deputentur, prout alias cum fiebant distributiones hujusmodi factum fuit : ita quod Capitulum ipsius Ecclesiæ faciat valere dictas potationes seu Beuvendas quinquaginta libras Viennenses.
Bevratge, Potus species a vino distincta, in Charta ann. 1493. ex Tabul. S. Petri de Regula : Capellanus se contentabit.... duabus pipis vini et una pipa de boisson seu de Bevratge. Vide infra Bibende.

Saved

Recent