boissellus
Puero, Bernardi nomine, ad quandam fontem aquam a quodam Boissello seu vase corei hauriente per eos reperto.... Ipsi important Boissellum meum, quem mihi abstulerunt. Boisseau,Ampulla, vas vinarium, in aliis Lit. ann. 1459. ex Reg. 188. ch. 56 :
Le suppliant print ung Boisseau de vin et son foussouer, et en parti de son hostel.Undenam vero
Boisseaudictus est locus, ubi sero congregantur rustici fabulandi causa, non satis perspicio. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. ch. 274 :
Après souper icellui Loys estant au Boisseau, commença à dire à aucuns qui là estoient, qu'il y avoit un compaignon, qui l'avoit menacié de battre, etc.An quia scamnis ligneis sedent ? Vide supra Boisia.
De nobilibus hominibus et aliis tenentibus per membrum loricæ et libera feoda in Normannia, levantibus et percipientibus Boissellos postnatorum ad tria festa annualia, contra mandatum in scacario factum. Concordatum fuit, quod abbas de Bernayo, cum quo mota fuit specialiter ista quæstio, habeat sesinam habendi et levandi dictos Boissellos de primogenitis liberis ad dicta tria festa, dum tamen primogeniti et postnati remaneant in una et in eadem masura. De reliquis vero nobilibus, ballivi scient qualiter usi sunt et specialiter de dicto abbate in hoc casu.