About
Menu

bolismus

BOLISMUS
. Alex. Iatrosoph. MS. lib. 2. Passion. cap. 18 : Bolismus, passio quæ vocatur, sicut ipso nomine declaratur, magna est fames : fit autem, ut sermo ipse ostendit, de nimio calore et imbecillitate stomachi. Glossar. Gr. Lat. βούλιμος, famelicus. Hinc
Bolismalis Appetitus
, apud Elmham. in vita Henr. V. reg. Angl. edit. Hearn. cap. 70. pag. 202 : Cum tamen non mox satis affluens victualium copia posset adduci, quæ totidem Bolismales appetitus extinguerint, non desinunt miserimi in dies tumultuosis clamoribus occidere mortui per plateas.

Saved

Recent