bombarda
Bombus, dicta :
Ardeo, inquit Fabri Thesaurus, quod ferreos globos emittat cum flamma.
Ils firent ouvrer une Bombarde merveilleusement grande, laquelle avoit cinquante pieds de long, et jettoit pierres grandes, grosses, et pesans merveilleusement : et quand celle Bombarde decliquoit, on l'oioit bien de cinq lieues loing par jour, et dix par nuit, et menoit si grand noise au decliquer, qu'il sembloit que tous les diables d'enfer fussent au chemin.Ex quibus certe videtur colligi bombardam istam nimiæ extitisse longitudinis, ut ænea fuerit, nec vi pulveris tormentarii, sed nervis ac certis machinis lapides vibrasse. Idem cap. 115. meminit bombardarum, quas
portativasvocat, seu quæ manu geri possent, quibus emittebantur
quadrellicrassiores pennati ac ferrei, cujusmodi sunt
Arcobusænostræ.
Bombardas manuariasvocant Leges municipales Mechliniensium tit. 11. art.
Nemini fas est intra mœnia Bombardas manuarias aut colubrinas secum ferre, nisi vel in ingressu civitatis, vel regressu ; nec permissum est iis ad jaculationem intra mœnia uti, nisi in gymnasiis bombardariorum.
Terribilissimi bombardarum lapides copiose et sine intermissione exibant.Sed et bombardis istis ferreos globulos in nostros emisisse Anglos in prælio Creciacensi auctor est sub ann. 1346. Joann. Villaneus lib. 12. cap. 65 :
Con Bonbarde che saettavano pallottole di ferro con fuoco, per impaurire, e disertare i cavalli de' Francesi, etc.Præterea legimus in Chron. Salvico ab Erpoldo Lindenbrogio edito, sub ann. 1360 :
Consistorium urbis Lubecensis in toto combustum per negligentiam eorum qui pulveres pro Bombardis parabant.Sed et Ducas cap. 35. sub ann. 1452. celeberrimum tormentorum æneorum artificem memorat natione Hungarum, cui
Urbaninomen tribuit Laonicus lib. 8. qui a Græcis ad Mahumetem factus transfuga, ingens tormentum æneum fudit, cujuslibet magnitudinis lapidis capax, quo muros Constantinopolitanos evertit Sultanus. Idem Scriptor cap. 30. sclopetos æneos et pulverem bombardarium pluribus describit. Bombardarum meminere Petrus IV. Rex Aragon. in Chron. lib. 6. cap. 4. extremo, Froissart. 1. vol. cap. 144. 145. Monstrellet. 1. vol. cap. 29. 3. vol. pag. 56. Hist. Bucicaldi pag. 125. Chronicum Bertrandi Guesclini MS. Diarium obsidionis Aurelian. pag. 2. 7. 34. etc.
Schwarts, seu Nigrum, Monachum ; dum enim is in mortario pulverem sulphureum, Medicinæ aut Chymiæ, ut ferunt, causa, texisset lapide, scintilla ex silice excussa forte intro delapsa lapidem cum fragore ac vi in altum tulit, quod quidem experimentum Monacho ansam præbuit inveniendi pulveris tormentarii. Illius ab ann. 1338. in Gallia usum fuisse docet Computum Bartholomæi
du DrachThesaurarii guerrarum istius anni :
A Henri de Faumechon pour avoir poudres et autres choses necessaires aux canons, qui estoit devant Puy-Guillaume.Hoc etiam usos ann. 1354. in mari Balthico Regis Danorum classiarios tradit Munsterus. Hujus pulveris tormentarii meminere præterea aliquot ex nostris, Thomas Walsingham. pag. 323. Froissartes 2. vol. cap. 87. Monstrelletus 1. vol. cap. 13. 2. vol. cap. 5. pag. 2. cap. 11. pag. 9. 3. vol. pag. 32. Berrius in Carolo VII pag. 211. Chronic. Flandr. cap. 112. etc. His adde quæ habet Ducas pag. 118. 138. 140. 145. 150. 154. 265. Vide in voce Canones.
G. Habeo machinas et balistas. R. Mirum, nisi et glandes æneas, quæ flammis injectis horrisonoScript. rer. Danic. lib. 1. ad ann. 1364. apud Ludwig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 110 :sonitu jaciuntur... Erat hæc pestis nuper rara, ut cum ingenti miraculo cerneretur ; nunc, ut rerum pessimarum dociles sunt animi, ita communis est, ut quodlibet genus armorum.
Congrediuntur navilipugna fortiter certantes. Durasset in longius pugna, nisi regis filius Christophorus ictu Bombardæ, quod bellicum tormentum tunc nuper inventum erat, graviter vulneratur.Hist. Ratispon. ad ann. 1404. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 521. col. 1 :
Tormentis minacissimis, quas a sono Bombardas nuncupant, adeo conquassavit, ut muris solo æquatis, etc.
Bombardainter arma peditum recensetur, in Lit. Casimiri III. ann. 1475. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 228 :
Quilibet peditum habeat balistam vel Bombardam, etc. Bombardæ uncales, quas Hakenbuchs vocant,in Tract. pacis ann. 1525. ibid. pag. 432. Eædem quæ nostris
Boulet.
M. Paulo Mariani de Urbe et magistro Ysaye ejus socio sculptoribus pro viginti operibus per eos positis in faciendolapides Bombardarum . (Archiv. Vatic. mandat. secret. an. 1461. f. 30).
Pro libris ducentis similibus ferri pro faciendoId est pars dicta apud nostroscaudam Bombardæ arcis Tibure. (Mandat. camer. apost. an. 1462-63, f. 85).
flasques. Quæ quidem bombardæ sæpius rumpebantur (
éclataient) :
Pro restauratione fenestrarum salæ magnæ nuper fractarum inruptione Bombardæ. (thes. secret. camer. apost. an. 1462-63, f. 113. Arch. Vatic).
Comparentibus 39. galeis cum aliquibus galedellis, et nobiscum Bombardantibus, etc.Nostri hodie
Canonerdicunt.
Sed viso vigore et ordine galearum nostrarum ad defensionem strenuissime paratarum, aliquandiu hinc inde Bombardato, proras libentissime vertebant in puppim.
Ut eodem die V. ad S. Salvii adduci fecerit sexcentos mortariolos, quibus ex communi Bombardariorum munitione, absque monasterii impendio, sæpius explosis, aucta lætitia fuit plaususque popularis.
Ballistarii quos vulgo Bombarderios vocant.
Magistro Augustino de Placentia exercitus S. R. ecclesie)Bombarderio ... indeductionem sui salarii seu manufacture certarum bombardarum per eum noviter factarum. (Mandat. Thesaur. secret. an. 1462, f. 1. in archiv. Vatic.
Vibrellatores sive Bombardiatores.
S. Gelaisin Viridario honoris :
La puissance des faucons, bombardes, canons, serpentines, et Bombardelles y firent si horrible deluge, etc.
Illa hora Bombardella parva, quæ prima fuit visa et audita in partibus Italiæ, conducta per gentes Venetorum, casu percussit Rizolinum de Azonibus.
Eques scoppettarius, oportet quod ipse sit totus armatus, et equus ejus sit totus bardatus, ne a funiculo ardente lædatur, nec a pulvere Bombardulæ sive scoppetti.
Bombardeusurparunt nostri. Pro instrumento musico occurrit, in Lit. remiss. ann. 1432. ex Reg. 175. Chartoph. reg. ch. 184 :
Lesquelz deux menestriers le suppliant appella en leur disant, Donneznous une dance ; ... l'un desquelz ne voult demourer ; ... le suppliant ala le querre, et lui dist, Baillez-nous vostre Bombarde, et nous la porterons, puisque vous n'y voulez venir.Vestis muliebris, ac præsertim manicarum ornamentum est, in Lit. remiss. ann. 1473. ex Reg. 197. ch. 413 :
Icellui Jehan bailla au suppliant à doubler la robbe de sa chamberiere, c'est assavoir le corps, de bougran, et les Bombardes des manches et collet d'icelle robe, de satin noir.