About
Menu

borgnus

BORGNUS
, a Gallico Borgne, Cocles, altero captus oculo. Cod. MS. Redituum Episcopatus Autissiod. : Census Comitis absque stallis... Domus quæ fuit defuncti Odonis Borgni xxxii. den.
Nequaquam vitii nomen esse auctor est D. Le Beuf, qui Autissiodori etiamnum per Borne reddi me monuit. Est autem Borgne vel Borgnon apud Pictavenses, Instrumentum piscatorium, corbis nempe viminea. Lit. remiss. ann. 1447. in Reg. 178. Chartoph. reg. ch. 236 : Certains instrumens et engins pour pescher poissons, nommez et appellez Borgnes ou Borgnons.

Saved

Recent