About Report a problem

Menu

bouquetus

BOUQUETUS
, Calculus lusorius, scrupus, Gall. Merelle. Vide Marella. Lit. remiss. ann. 1361. in Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 601 : Ipsa supplicante et Maria le Charlier ad invicem amicabiliter ludentibus... ludum videlicet ad Bouques seu marellos, acciderat quod dicta Maria dicebat se lucratam fuisse ludum, volens capere marellos ; dicta vero supplicans dicens ipsam mentiri, cum manibus ipsam Mariam per scapulas a parte anteriori impulit, ad impediendum ipsam Mariam ne caperet dictos Bouquetos seu marellos. Apud Normannos Bouquet, idem quod Chenet, fulmentum focarium. Lit. remiss. ann. 1463. in Reg. 199. ch. 1 : Ung chenet, que on appelle Bouquet au pays (de Normandie).

Saved

Recent