bovagium
Bobatico, Hispanis.
De his quæ habebant et possidebant jure Comitali seu consuetudine, seu quoquo alio modo, scilicet alberga seu Bovagio in castello de Nantis.
Salvis justitiis et condemnationibus per curiam, et lesdis, et cossis, et pedagiis, et Boagiis consuetis, et farinariis, etc.Fit mentio non semel tributi
de Bovatgein aliquot Edictis et Chartis Regum Aragon. quod erat 12. denar. pro unoquoque pari boum, apud Suritam 1. part. lib. 3. cap. 15. lib. 2. cap. 69. Andream Bosch. de Titulis honoris Catalaniæ lib. 1. cap. 13. 26. lib. 2. cap. 23. lib. 4. cap. 5. etc. et Blancam de Rebus Aragon. pag. 732. ubi
Boalage
Et specialment los enfranqui,.... hon encara la Bovatge, rebovatge, et herbage, etc.
Boagein Charta anni 1136. ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 27. verso.
Boajein altera ejusdem anni ibid. fol. 119.
Potestatem retinuimus.... faciendi seu levandi Boagium,.... nolentes aliquo modo habitatores civitatis et totius insulæ Majoric. præsentes nec futuros obligatos esse ad præstationem leudæ, pedagii, nec Bovatici.In quibus porro occasionibus exigeretur
Boagium, docet Charta Sancii Regis Majoric. Comitis Rossilionis prid. Non. August. ann. 1311 :
Quandam servitutem et exactionem vocatam vulgariter Bovaticum, quod adveniente Rege seu domino in comitatibus et terris prædictis levari et exigi et recipi consuevit.Hanc sustulit Jacobus Rex Majoric. Sancii pater, ut in hac Charta continetur, cujus loco gabella salis imposita est. Exstat illa in Codice Thuano signato 93. fol. 89. data Barcinone pridie Id. Febr. ann. 1299. qua pro exsolvendis debitis quæ contraxerat pro variis bellis, Nobilibus Catalanis et civibus Barcinonensibus vendit, seu potius remittit pro pretio ducentorum millium librarum bonæ monetæ Barcinonensis,
Bovagium, Terragium et Herbagium, quæ asserebat se et successores suos habere debere in Catalonia, quotiescunque novus Rex, Dominus seu hæres in Catalonia noviter succedebat, licet assereretur per Nobiles, Milites, et cives et homines villarum et aliorum hominum Cataloniæ eum vel successores ejus non debere habere dictum Bovagium, Terragium, et Herbagium, nisi tantum de bobus et cæteris animalibus et pecudibus minutis, etc.
Constitutions de Cathalunya, lib. 10. tit. 4. qui est inscriptus
De Bovatge y remissio de aquell, pag. 634. edit. ann. 1688.
Tallias, manobras, Bohadas, servitutes, etc. La Bohade,
Vovade,
Boata, vel
Boada, habet Innocentius III. PP. lib. 2. Epist. pag. 466. Edit. Venetæ, in Epist. ad Petrum Compostellanum Archiepisc. :
Illum etiam censum, qui Vota dicitur, quem Hispanorum Catholici Reges ex singulis boum paribus... annuatim persolvendum pro salute totius terræ liberaliter statuerunt, eidem Ecclesiæ confirmamus.
Item concedimus quod inquiramus contra vicarios, Bovaterios, et alios Officiales nostros, qui tempore nostro aliqua officia exercuerunt.Ubi
Bovateriividentur esse ministri ii qui
Bovaticumexigebant a subditis Regis.