britare
Britar, Prov.
Brisar, Gall.
Infra quos prædictos terminos sagio seu merinus non debet intrare sine mandato aut consensu abbatis ejusdem monasterii, nisi tantumodo ad istas quatuor veces, videlicet ad latronem publicum, ad caminum Britatum, ad alegve, et ad mulierem forciatam.S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 209. dubitat quin
caminum britatumintelligat de destructione viæ publicæ, potiusque ei videtur
caminumut
focumpro Habitatione dictum esse ; exempla tamen vocis ita usurpatæ nulla affert. Est Obstructio viæ publicæ ; vide infra Stretbreche et leg. Wisigoth. lib. 8. tit. 4. cap. 24. et 25. ubi
caminoin
Fuero juzgo. Quod ad vocis originem attinet populi Scandici plane eodem sensu
Briotaet
Brytadixerunt. An hic vocem deprehendimus quæ cum Gothis in Hispaniam immigravit ? Sed vereor ne legendum sit
bitatumpro
vetatum.