About Report a problem

Menu

bundela

BUNDELA
, Bundella. Libellorum fasciculus Gall. Liasse, a Saxonico Bunden, Ligatus ; unde Angl. Bundle, Belg. Bundel, Fascis, sarcina. Rymer. tom. 5. pag. 216 : Memorandum quod die Sabbati, 2°. die Decembris, omnia rotuli Bundellæ et memoranda de Cancellaria... præfata Thomæ liberata fuerunt. Ibidem ter quaterve occurrit. Bundela vero pag. 217. et alibi passim in Instrumentis Anglicis, in quibus frequenter, Bundela Brevium in Turri London. Bundela litterarum et Brevium in Turri, etc.

Saved

Recent