About
Menu

campigenare

CAMPIGENARE
, Postrema vox Abbatis, qua veneficum quemdam Campo nomine moriens affatus est, ut ei veneficii crimen exprobraret. Gregorii monachi Chron. Farfense, apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 458 : Suspirans voce qua poterat, allocutus est Camponem, dixitque : Campigenans Campo, male quam me Campigenasti ; statimque exspiravit. Allusio est ad ipsum nomen Campo, ac fortassis ad Campigenos, qui Vegetio lib. 2. cap. 7. sunt Antesignani, ideo sic nominati, quia eorum opera atque virtute exercitii genus crescit in campo.

Saved

Recent