About
Menu

caniclinus

CANICLINUS
, Dignitas Palatina in Aula CP. qua qui insignitus erat, ὁ ἐπὶ κανικλείου dicitur Scriptoribus Byzantinis. Sic autem appellatus, uti censet Alemannus, quia penes eum esset vas, in quo asservabatur sacrum Encaustum, quo Imperatores diplomata vel epistolas subscribebant, Caniculus appellatum, quod caniculi formam, effigiemque præ se ferret. At Salmasius ad Solinum Caniculum a κανοῦν deducit, voce, quæ in Glossis τρύβλον et μαγίς vertitur, unde Canistrum dictum. Ab Alemanni sententia non omnino abludit Anastasius in Notis ad VIII. Synodum, dum ait, illius curæ demandatum fuisse atramentum, seu potius rubramentum, ex quo Imperatores literas phœniceas exararent subscribendo. Erat autem vas illud aureum, gemmis lapillisque distinctum, δοχεῖον ἐρυθροδάνου διάλιθα χρύσεον, uti describitur a Niceta in Man. lib. 3. num. 4. id est, Calamarium aureum margaritis et pretiosissimis gemmis insignitum, verbis utar Petri Diaconi lib. 4. Chr. Casin. cap. 13. Χρυσιμένον σκεῦος εἰς τὰς βασιλικὰς ὑπογραφάς, Annæ Comnenæ lib. 2. Alexiad. Κανικλείων dicitur Gregentio pag. 201. Caniclinus Tyrio lib. 22. cap. 6. et Gunthero lib. 8. Ligurini. Sed errat Guntherus, qui Camerarium interpretatur : ..... Tempore servus eodemArgolici Regis (Græci cognominis usuHic Caniclinus erat, nobis Camerarius idemEsse potest) domino secreta fraude parabatSanguinis insidlas. Neque enim diversus fuit ὁ ἑπὶ κανικλείου a Logotheta, uti pluribus docuimus ad Alexiadem pag. 378. ubi aliquammulta de hac dignitate congessimus. Vide Pachimer. lib. 8. cap. 32. lib. 9. cap. 24. et Glossar. med. Græcit. voce Κανίκλειον col. 574. et Append. col. 92.

Saved

Recent