About Report a problem

Menu

carreagium

CARREAGIUM
, Currus, quibus vehuntur impedimenta exercitus. Annal. Estens. ad ann. 1409. apud Murator. tom. 18. Script. Ital. col. 1071 : Dominus marchio intentus ad ulteriora contra hostes die Dominico nono Junii totum exercitum providentissime ordinavit, et sub insignibus vexillisque, ac cum Carreagiis et aliis ad rem facientibus, etc. Vide in Cariagium, Carra 1. et Carrago.
CARREAGIUM
, Tributum seu vectigal, quod ex carris exigitur. Charta W. Mermerel milit. ann. 1226. ex Tabul. Fossat. : Habeant de cetero liberum passagium per pontem meum de Bonolio, salvis anseribus, qui debentur michi de Carreagio. Carretage in Ch. scabin. Duacens. ann. 1366. ex Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 154 : Les proufis et emolumens... dou carroy, que on dist Carretage. Vide supra Carradia.

Saved

Recent