casnus
Et dixit quod ipse... et sui servi... tallassent vel occidissent uno Casno de S. Benigno.Aliud ann. 868. ibid. :
Et dixit quod idem Heldebernus cum... in silva S. Benigni venissent, et ipso Heldeberno præcipiente, Casnum mortificasset malo ordine, etc.Notitia alia Judicati ann. 870. ibid. pag. 149 :
Mallatus fuit ipse Hildebernus, et sacramentum arramivit, unde gietivos remansit, et de tertio Casno prejudicium Scabineorum in altero mallo eundem Hildebernum cum testibus adprobavit... Tunc judicatum est a supradictis Scabineis, ut de ipsis Casnis, quos mortificavit, legem faceret et rewadiaret, seu supradictam terram legaliter redderet, quod et fecit, etc.Quibus locis
Casni, ni fallor, sunt quercus, nostris
Quesnes, Occitanis
Casses, et
Cassenats. Proinde
Ab illa aqua usque ad terram et nemus quod Morini dicitur Casnetum.Ubi perperam editum
Casuetum. Galli dicebant
Quesnoy, unde urbi in Hannonia nomen.
Ad illum Casnum an
regnante Carolo(Calvo)
gloriosissimo rege Indictione tertia; subdit enim : Quis sit locus ille ad Casnum, intelligimus ex Annal. Bertinianis ad annum 877. ubi Franciæ Proceres post mortem Caroli Calvi Conventum ad Casnum in Cotia condixisse memorantur. In Cotia silva prope Compendium locus est a quercu sic dictus, vulgo Casnus Herbeloti. Vide Valesium in Notitia Galliarum pag. 161. et 413.
Cheaine, in Ch. ann. 1380. Stat. Montis-reg. pag. 239 :
Excepto quod in castagnetis et aliis nemoribus seu ruvoribus, Casnis, cerris, salicibus, etc.
Chasnaisses, Casnorumaliarumve arborum ramusculi, ut videtur, in Libert. villæ
d'Aigueperseann. 1374. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 360 :
De chartée de buches, j. den. de chartée de Chasnaisses, maille.
Pierre Minau..... tenant une barre de Chassain en sa main, laquelle il avoit prinse ou tet au pors, etc.Hinc etiam fortassis
Lequel suppliant a emblé un soich, un Chasgnon... à la charrue de certaine personne.Scala aratri, ut videre est infra in Cassoata. Pro loco quibusvis arboribus consito accipi videtur, in Ch. Petri Cardinalis ann. 1402. pro fundat. colleg. S. Cathar. Tolos. ex Cod. reg. 4223. fol.
Ordinamus domum ipsam,... et quæcumque alia loca, fortalitia, domos, vineas, prata, hortos, viridaria, devesia, Casnos, pascua, etc.Nisi de quercuum seminario, Gall.
Lennia.