ceberum
Item statutum et ordinatum est quod proconsules comunis teneantur... facere fieri expensis comunis tres ceberos bassos et majores per fondum et plus latos quam sit illud Ceberum, ad quod et cum quo mensuratur starium vini.
Ex quibus tribus Ceberis teneantur et debeant predicti portatores semper quando mensurabunt aliquod vinum alicui persone tenere subtus Ceberum Mensuratorium vini... Et debeat esse dictum Ceberum cum quo mensurabitur incisum in duabus partibus ipsius.