About
Menu

cecua

CECUA
,
Cecuma
, Cecunia. Gloss. Isid. Cecua, noctua, Cecuma, noctua. Joan. de Janua Cecunia habet, additque, et a cecus dicitur. Festus habet Cicuma. Hauseserunt ex Græcis. Κικυμὶς enim, inquit Grævius, Callimacho est noctua, ut notat antiquus Interpres Aristophanis in Aves. In Constantiensi legitur : Cœcuba, Noctua, quod et ipsum rectum est. Nam et sic Noctua Græcis vocabatur κικκαβὴ. Scholia, quæ laudavimus, Aristophanis : Κικκαβᾷν τὰς γλαῦκας οὕτω φωνεῖν λέγουσιν, ὅθεν καὶ κικκαβὰς αὐτὰς λέγουσιν. οἵ δε κικυμίδας, ὡς Καλλίμαχος, κράτ᾽ ἀγαθὴ κικυμὶς, hoc est, interprete Dacerio, qui hunc locum affert ad Festum, Noctua ita aiunt clamare, unde eas Ciccabas dicunt. Alii Cicumas, ut Callimachus, valde bona Cicuma. Ut autem dixerunt, Cicuma et Cecuma, sic Cecuba et Cicuba.

Saved

Recent