About
Menu

cercitorium

CERCITORIUM
, Pannus, quo altarium circuitus ornabatur ; unde nomen : a pannis, quibus tempore Quadragesimæ tegebantur ac velabantur altaria, distinguendus, ut colligitur ex Charta ann. 1019. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 768 : Indumenta vero ejusdem altaris Cercitorium et duo coopertoria serica Constantinopolitana, et alium Cercitorium et coopertorium de zendato. Quadragesimali vero indumenta ipsorum altaria (altarium) linea opere plumario adornata tria. Pluries ibi ; semel autem et iterum col. 771. Circitorium. Vide in hac voce.

Saved

Recent