About Report a problem

Menu

cervelleria

CERVELLERIA
,
Cervelheria
, Eadem notione. Stat. Ferrar. ann. 1279. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 487 : Quod quilibet custos deputatus ad aliquam custodiam alicujus castri,... debeat toto tempore custodiæ habere.... bacinellum, sive bonam Cervelleriam, spatam, etc. Stat. Astæ, ubi de Intrat. portar. : Cervelleriæ de ferro solvant pro qualibet dozena, etc. Testam. Joan. Fabri episc. Carnot. ann. 1390 : Acta fuerunt hæc omnia et singula modo præmisso Avenione in hostelleria Cervelheriæ, in careria dicta de la Boucerie. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Cervellaira, Prov. cassis, galea. Perperam Crevelliere, pro Cervelliere, in Stat. ann. 1351. tom. 4. Ordinat reg. Franc. pag. 69. art. 8. Vide Cervellerium.
CERVELLERIA
, Pannus, quo mulieres caloris causa caput operiunt, Ital. etiam Cervelliera et Cervellino. Mirac. MSS. Urbani PP. V. : Detinebat eum infirmitas apostematis, et erat tanta illa plaga in latitudine et cavitate, quod posset interesse infra una Cervelleria capitis.

Saved

Recent