About Report a problem

Menu

charreria

CHARRERIA
, in Gestis Guillelmi Majoris Episc. Andegav. cap. 27. videtur sumi pro ea navis specie, quam baccum appellamus, qua homines se et res suas in fluviis transvehunt, defectu pontis. Adde pag. 312. Etiamnum pontones, quibus Ararim enavigant, Charrieres ab incolis nuncupantur. Vide Carreria.
CHARRERIA
, Opera carri domino debita. Charta anni 1380. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 173 : Una cum... Charreriis, manobriis, scamnis, etc.
Charroia
, Idem, Gall. Charroi. Charta Comitis Arverniæ, apud eumd. Baluz. tom. 2. pag. 120 : In talliis, serviciis, Charroiis, manobriis, et arbannis. Vide Carreda.
Charta Eustach. abb. Heder. ann. 1213. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 154. r°. col. 1 : Assensuimus Hugoni Rogerii de Villanova et Johanni filio Roberti pontionarii... sextum denarium, quem habebamus in portu Villænovæ,... pro xj. solidis et iiij. denariis ;... ita quod si... dictos xj. sol. et iiij. den. non reddiderint,... vel de Charreria defecerint, omne eorum tenementum in manu nostra capiemus. Charriere nostris, eodem significatu. Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 114. Chartoph. reg. ch. 317 : Comme Bouchart de Lisle, seigneur de l'isle Bouchart et de Rochefort sur Loire, eust fait faire un grant et notable bac ou Charriere en la riviere de Loire pour passer Charroiz, etc. Ubi aperta est vocis origo. Aliæ ann. 1389. ex Reg. 137 : Les uns passerent la riviere d'Aillier ou (en) batel ou Charriere du port de Varennes.
CHARRERIA
, Tributum seu vectigal, quod a transeuntibus per carreriam exigitur, vel quod ex carris percipitur. Charta Joan. comit. Cabilon. ann. 1232. apud Chifflet. in Beatr. comit. pag. 48 : Quicquid habebat idem dux in Charreria Cabilonensi, et vinum quod tannatores debent annuatim censuale, etc. Vide supra Carreagium 2. et Carreria 1.

Saved

Recent