cimiline
Verum quia postmodum Sacerdos prædictæ Capellæ asserens oblationum nomine minime contineri ea quæ ipsi Capellæ in festivitate omnium Sanctorum mittuntur, vel portantur ad illam, seu ad domum Sacerdotis ejusdem intuitu defunctorum : necnon quæ in Cimilini ponuntur, quod de altari suscipit, etc.Testamentum Guallæ Biccherii Card. Vercellensis ann. 1227. apud Aug.
de la Chiesain Hist. Eccl. Pedemont. cap. 36 :
Item relinquo hospitali S. Andreæ de Vercellis omnia vasa mea argentea, scilicet Ciminialia, cupas, et cultellos, etc. Ciminile manicatum,apud Thom. Archid. in Hist. Salonit. cap. 16. Quidam a
aquimanileabbreviatum constat. Vide in hoc verbo et Ciminile.