About

Menu

clota

CLOTA
, Arcus, fornix, locus concameratus. Instr. ann. 1358. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 226. col. 2 : Et primo muniat et ponat duas decennas pro deffensione muri existentis supra Clotas... Residuum vero dictarum duarum decennarum ad deffensionem Clotarum sive arqueriarum assignentur pro eo, quia locus multum periculosus existit, qui in casu ubi clicatum ferreum romperetur per vim pugnatorum, ibi sint parati ad dictas Clotas claudendas lapidibus et aliis impedimentis et nichilominus pro posse deffendendas. Clote, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1387. ex Reg. 131. Chartoph. reg. ch. 37 : Jehan Hardi commença à querir par ledit hostel laditte Thomasse, tenent en sa main un baston, et en la querant par les paroiz et Clotes dudit hostel, où il faisoit ja bien oscur. Vide infra Clotonus.
CLOTA
, Meta, limes, terminus, Galt. Borne. Charta ann. 1279. ex Tabul. abbat. S. Petri de Curte : Protendebantur de rivo dicto de Brona per Clotas et signa, seu quercus signatas recte usque ad motam del Mosset. Alia ann. 1286. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 237 : Ad quem pontem est factus Clotus seu bozula, a quibus capite dicti pontis et de eadem Clota seu bozula usque ad aliam Clotam factam pro bozula super podium.

Saved

Recent